LEODIA vel LEODIGA

LEODIA vel LEODIGA
LEODIA, vel LEODIGA
silva Galliae olim publica i. e. Regalis sive Fiscalis fuit, quae hodie ab urbe vicina Aurelianensis la forest d'Orleans, dicitur, in qua adhuc locus est Bois commun dictus. In ea venandi ius Eccl. S. Crucis, s. Episcopis Aurelian. concessit Hugo Rex, quod confirmatur a Theoberto eius fil. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Loca in silva Leodiga s. Aurelianensi.
Artenaium Artenay. Bordae les Bordes. Boscus com.nun. Bois commun. Bullum Bois. Gargogilum Gergeau. Ingrana Ingrande. Maceriae Mezieres. Marogilum Marolle, vel Mareau des Bois. Suriacum in Bosco Sury au bois. Vitriacum Vitry, ubi monast. S. Medardi. Vitriacum ad Logias Vitry aux Loges.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”